Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
  2. Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
  1. Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
  2. Et cerussata candidiora cute,
  3. Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
  4. Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
  5. Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
  6. Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
  7. Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
  8. Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.