Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  2. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  3. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  4. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  5. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  6. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  7. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  8. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
  1. Cogis me calamo manuque nostra
  2. Emendare meos, Pudens, libellos.
  3. O quam me nimium probas amasque,
  4. Qui vis archetypas habere nugas!