Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
  2. Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.
  1. Quidam me modo, Rufe, diligenter
  2. Inspectum, velut emptor aut lanista,
  3. Cum vultu digitoque subnotasset,
  4. 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
  5. Cuius nequitias iocosque novit,
  6. Aurem qui modo non habet Batavam?'
  7. Subrisi modice, levique nutu
  8. Me quem dixerat esse non negavi.
  9. 'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
  10. Respondi: 'quia sum malus poeta'.