Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum tot iam tibi debeat triumphos,
  2. Tot nascentia templa, tot renata,
  3. Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
  4. Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
  1. Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
  2. Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
  3. Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
  4. 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
  1. Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
  2. Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
  1. Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
  2. Atque intrare domos iussa Pudicitia est,