Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. At ille sima nare, turgidis labris
  2. Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
  3. Pistoris esse tertium quis ignorat,
  4. Quicumque lippum novit et videt Damam?
  5. Quartus cinaeda fronte, candido voltu
  6. Ex concubino natus est tibi Lygdo:
  7. Percide, si vis, filium: nefas non est.
  8. Hunc vero acuto capite et auribus longis,
  9. Quae sic moventur, ut solent asellorum,
  10. Quis morionis filium negat Cyrtae?
  11. Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
  12. Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
  13. Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
  14. Si spado Coresus Dindymusque non esset.
  1. Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
  2. Praeferri Glycerae femina nulla potest.
  3. Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
  4. Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
  1. Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
  2. Hic se posse loqui, posse tacere negat.