Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
  2. Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
  3. Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
  4. Testis maternae nata pudicitiae.
  5. Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
  6. Et potius plenos aere relinque cados.
  7. Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
  8. Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
  9. Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
  10. Possunt et patres vivere, crede mihi.