Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec de Gadibus inprobis puellae
  2. Vibrabunt sine fine prurientes
  3. Lascivos docili tremore lumbos;
  4. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  5. Parvi tibia condyli sonabit.
  6. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  7. Quam nobis cupis esse tu priorem?
  1. Undecies una surrexti, Zoile, cena,
  2. Et mutata tibi est synthesis undecies,
  3. Sudor inhaereret madida ne veste retentus
  4. Et laxam tenuis laederet aura cutem.
  5. Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
  6. Frigus enim magnum synthesis una facit.