Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et fervens cicer et tepens lupinus.
  2. Parva est cenula—quis potest negare?—,
  3. Sed finges nihil audiesve fictum
  4. Et voltu placidus tuo recumbes;
  5. Nec crassum dominus leget volumen,
  6. Nec de Gadibus inprobis puellae
  7. Vibrabunt sine fine prurientes
  8. Lascivos docili tremore lumbos;
  9. Sed quod non grave sit nec infacetum,
  10. Parvi tibia condyli sonabit.
  11. Haec est cenula. Claudiam sequeris.
  12. Quam nobis cupis esse tu priorem?