Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non est quod metuas preces iniquas:
  2. Numquam grandia nec molesta poscit
  3. Quae cedro decorata purpuraque
  4. Nigris pagina crevit umbilicis.
  5. Nec porrexeris ista, sed teneto
  6. Sic tamquam nihil offeras agasque.
  7. Si novi dominum novem sororum,
  8. Ultro purpureum petet libellum.