Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quaeque trahi multo marmora fune vides.
  2. Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
  3. Paule, negat lasso ianitor esse domi.
  4. Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
  5. Vix tanti Paulum mane videre fuit.
  6. Semper inhumanos habet officiosus amicos:
  7. Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
  1. Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
  2. Iura theatralis dum siluere loci.
  3. Quae postquam placidi censoris cura renasci
  4. Iussit et Oceanum certior audit eques,
  5. Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
  6. Veste nites et te sic dare verba putas.
  7. Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
  8. Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.