Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mane domi nisi te volui meruique videre,
  2. Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
  3. Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
  4. Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
  5. Alta Suburani vincenda est semita clivi
  6. Et numquam sicco sordida saxa gradu,
  7. Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
  8. Quaeque trahi multo marmora fune vides.
  9. Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
  10. Paule, negat lasso ianitor esse domi.
  11. Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
  12. Vix tanti Paulum mane videre fuit.
  13. Semper inhumanos habet officiosus amicos:
  14. Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.