Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
  2. Aut quem prosequitur non alienus eques?
  3. Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
  4. Flammarisve togae scripula tota decem
  5. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
  6. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
  7. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  8. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
  9. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
  10. Utile quod nobis do tibi consilium.
  1. Si tecum mihi, care Martialis,
  2. Securis liceat frui diebus,
  3. Si disponere tempus otiosum
  4. Et verae pariter vacare vitae: