Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
  2. Tamquam non liceat: nulla puella negat.
  3. Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
  4. Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
  1. Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
  2. Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
  3. 'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
  4. Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.