Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quartus dies est, in schola poetarum
  2. Dum fabulamur, milibus decem dixti
  3. Emptas lacernas munus esse Pompullae,
  4. Sardonycha verum lineisque ter cinctum
  5. Duasque similes fluctibus maris gemmas
  6. Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
  7. Here de theatro, Pollione cantante,
  8. Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
  9. Hereditatis tibi trecenta venisse,
  10. Et mane centum, et post meridie centum.
  11. Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
  12. Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
  13. Aut, si tacere lingua non potest ista,
  14. Aliquando narra, quod velimus audire.
  1. Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
  2. Omnia dum fieri candida credit ibi.
  1. Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
  2. Occidit insani crimine mersa freti.
  3. Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
  4. Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.