Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Turgontique lacus Turasiaeque,
  2. Et parvae vada pura Tvetonissae,
  3. Et sanctum Buradonis ilicetum,
  4. Per quod vel piger ambulat viator,
  5. Et quae fortibus excolit iuvencis
  6. Curvae Manlius arva Vativescae.
  7. Haec tam rustica, delicate lector,
  8. Rides nomina? rideas licebit,
  9. Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
  4. Qui potes insidias dona vocare tuas:
  5. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
  6. Callida sic stultas decipit esca feras.
  7. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
  8. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
  1. Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
  2. Et quae pumiceis fontibus antra calent,
  3. Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,