Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
  2. Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
  1. Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
  2. Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
  3. Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
  4. Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
  1. Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
  2. Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
  3. Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
  4. Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
  5. Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
  6. Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
  7. A nostris procul est omnis vesica libellis,
  8. Musa nec insano syrmate nostra tumet.
  9. 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
  10. Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
  1. Quid me, Thai, senem subinde dicis?
  2. Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
  1. Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,