Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Saepius in libro numeratur Persius uno,
  2. Quam levis in tota Marsus Amazonide.
  3. Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
  4. Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
  1. Baiano procul a lacu, monemus,
  2. Piscator, fuge, ne nocens recedas.
  3. Sacris piscibus hae natantur undae,
  4. Qui norunt dominum manumque lambunt
  5. Illam, qua nihil est in orbe maius.
  6. Quid, quod nomen habent et ad magistri