Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
  2. Si iuris fuerint otia nostra sui.
  1. Quod te mane domi toto non vidimus anno,
  2. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  3. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  4. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?