Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  2. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
  1. Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
  2. Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
  3. O Paule, malus es: irrumare vis solus.
  1. Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis