Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mille tibi nummos hesterna luce roganti
  2. In sex aut septem, Caeciliane, dies
  3. 'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
  4. Adventum lancem paucaque vasa rogas.
  5. Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
  6. Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
  1. Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
  2. Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
  3. Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
  4. Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
  5. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
  6. Et te defendat Regulus ipse licet,
  7. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  8. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.