Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
  2. Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
  3. Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
  4. Sternatur Acori de triclinio lectus,
  5. Talassionem qui tuum decet solus,
  6. Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
  7. Intrare in istum sola fax potest cunnum.
  1. Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
  2. Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
  1. Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
  2. Quod prior et corvus dicere saepe solet.
  3. Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
  4. Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
  5. Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
  6. Natorumque dedit iura paterna trium.
  7. Ore legor multo notumque per oppida nomen
  8. Non expectato dat mihi fama rogo.
  9. Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
  10. Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
  11. Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,