Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Atque nihil cunno purius esse tuo.
  2. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
  3. Si pudor est, transfer subligar in faciem.
  1. Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
  2. Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
  1. Utere lactucis et mollibus utere malvis:
  2. Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
  1. Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
  2. Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.
  1. Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
  2. Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
  3. Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
  4. Insignis forma nequitiaque puer.