Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
  2. Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
  1. Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
  2. Atque nihil cunno purius esse tuo.
  3. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
  4. Si pudor est, transfer subligar in faciem.
  1. Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
  2. Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
  1. Utere lactucis et mollibus utere malvis:
  2. Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
  1. Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
  2. Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.