Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nos accubamus et, silentium rhonchis
  2. Praestare iussi, nutibus propinamus.
  3. Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
  4. Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
  1. Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
  2. 'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.
  1. Quid narrat tua moecha? Non puellam
  2. Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.
  1. Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
  2. Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
  3. Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
  4. Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
  1. Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
  2. Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
  3. Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
  4. Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
  1. Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
  2. Atque nihil cunno purius esse tuo.
  3. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
  4. Si pudor est, transfer subligar in faciem.