Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Capparin et putri cepas hallece natantis
  2. Et pulpam dubio de petasone voras,
  3. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  4. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  5. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  6. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.