Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  2. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  3. Capparin et putri cepas hallece natantis
  4. Et pulpam dubio de petasone voras,
  5. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  6. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  7. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  8. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
  2. Haec debet medios lambere lingua viros.
  3. Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
  4. Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
  5. Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
  6. Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.