Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
  2. Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
  3. Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
  4. Ponitur in cavea mortua pica mihi.
  5. Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
  6. Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
  1. Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
  2. Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.