Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  2. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  3. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  4. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  5. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  6. Quidquid libertus, Candide, non poterit.