Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Exigis a nobis operam sine fine togatam:
  2. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
  3. 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
  4. Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
  5. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  6. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  7. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  8. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  9. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  10. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  11. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  12. Quidquid libertus, Candide, non poterit.