Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
  2. Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
  3. Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
  4. Sed nihil omnino te recitante placet.
  5. Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
  6. Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
  1. Exigis a nobis operam sine fine togatam:
  2. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
  3. 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
  4. Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
  5. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  6. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  7. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  8. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  9. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  10. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  11. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  12. Quidquid libertus, Candide, non poterit.