Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. An rure Tulli fruitur atque Lucani?
  2. An Pollionis dulce currit ad quartum?
  3. An aestuantis iam profectus ad Baias
  4. Piger Lucrino nauculatur in stagno?
  5. 'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
  1. Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
  2. Non fuit haec domini vita, sed invidia.
  1. Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
  2. Et adhuc supererat centies tibi laxum.
  3. Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
  4. Summa venenum potione perduxti.
  5. Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
  1. Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
  2. Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?