Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Componis belle mimos, epigrammata belle,
  2. Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
  3. Et belle cantas et saltas, Attice, belle,
  4. Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
  5. Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
  6. Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
  1. Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
  2. Sive obscura nimis sive latina parum,
  3. Non meus est error: nocuit librarius illis,
  4. Dum properat versus adnumerare tibi.
  5. Quod si non illum, sed me peccasse putabis,
  6. Tunc ego te credam cordis habere nihil.
  7. 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
  8. Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
  1. Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
  2. Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
  1. Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
  2. Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.