Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά.
  2. Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
  3. Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
  4. Vel quam seposito de grege Parma dedit:
  5. At me, quae passa est furias et cornua tauri,
  6. Noluerit dici quam pila prima suam.
  7. Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
  8. Non vendes nummis coccina nostra tribus.
  9. Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
  10. Fulcitur testa fagina mensa mihi.
  11. Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
  12. Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
  13. Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
  14. At mihi succurrit pro Ganymede manus.
  15. Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
  16. Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?