Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
  2. Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
  3. Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
  4. Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
  5. Condantur parco fusca Falerna vitro.
  6. Omnes Tongilium medici iussere lavari:
  7. O stulti, febrem creditis esse? Gula est.
  1. 'Ride si sapis, o puella, ride'
  2. Paelignus, puto, dixerat poeta.
  3. Sed non dixerat omnibus puellis.
  4. Verum ut dixerit omnibus puellis,
  5. Non dixit tibi: tu puella non es,
  6. Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
  7. Sed plane piceique buxeique.
  8. Quare si speculo mihique credis,
  9. Debes non aliter timere risum,