Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mullum dimidium lupumque totum
  2. Muraenaeque latus femurque pulli
  3. Stillantemque alica sua palumbum.
  4. Haec cum condita sunt madente mappa,
  5. Traduntur puero domum ferenda:
  6. Nos accumbimus otiosa turba.
  7. Ullus si pudor est, repone cenam:
  8. Cras te, Caeciliane, non vocavi.
  1. Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
  2. Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
  1. Coccina famosae donas et ianthina moechae:
  2. Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
  1. Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
  2. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
  3. Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
  4. Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
  5. Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
  6. Condantur parco fusca Falerna vitro.
  7. Omnes Tongilium medici iussere lavari:
  8. O stulti, febrem creditis esse? Gula est.