Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
  2. Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
  1. Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
  2. Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
  1. O quam blandus es, Ammiane, matri!
  2. Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
  3. Fratrem te vocat et soror vocatur.
  4. Cur vos nomina nequiora tangunt?
  5. Quare non iuvat hoc quod estis esse?
  6. Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
  7. Matrem, quae cupit esse se sororem,
  8. Nec matrem iuvat esse nec sororem.
  1. Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
  2. Et tecum totis noctibus esse velim.
  3. Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
  4. Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.