Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,
  2. Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
  3. Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
  4. Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
  5. Inde petit centum pendentia tecta columnis,
  6. Illinc Pompei dona nemusque duplex.
  7. Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
  8. Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
  9. Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
  10. Omnia cum fecit, sed renuente deo,