Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Uterque natus vivit et precor vivat,
  2. Salva est et uxor sarcinaeque servique,
  3. Nihil colonus vilicusque decoxit.
  4. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.