Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
  2. Sis licet usque malus, non odiosus eris.
  3. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
  4. Incipiat positus quam tepuisse calix.
  5. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  6. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!