Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et possis ipsum tu deridere Latinum:
  2. Non potes in nugas dicere plura meas,
  3. Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
  4. Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
  5. Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
  6. Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
  7. Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
  8. Nec matutina si mihi fronte venis.