Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  2. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  3. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  4. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  5. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  6. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  7. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  8. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  9. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
  4. Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
  1. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
  2. Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
  3. Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
  4. Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
  5. Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
  6. Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
  7. Iure tuo veneranda novi pete limina templi,