Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
  2. Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
  3. Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
  4. In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
  5. Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
  6. Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
  7. Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
  8. 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
  9. Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
  10. Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
  11. Scire suos fines matrona et femina debet:
  12. Cede sua pueris, utere parte tua.