Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et pedit deciesque viciesque.
  2. Sed quamvis sibi caverit crepando,
  3. Compressis natibus Iovem salutat.
  1. Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
  2. Et iurare iubes? Malo satis facere.
  1. Donavi tibi multa, quae rogasti;
  2. Donavi tibi plura, quam rogasti:
  3. Non cessas tamen usque me rogare.
  4. Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
  1. Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
  2. Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
  1. Brumae diebus feriisque Saturni
  2. Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
  3. Nunc mittit alicam: factus est enim dives.