Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
  2. Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
  1. Festinat Polytimus ad puellas;
  2. Invitus puerum fatetur Hypnus;
  3. Pastas glande natis habet Secundus;
  4. Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
  5. Amphion potuit puella nasci.
  6. Horum delicias superbiamque
  7. Et fastus querulos, Avite, malo,
  8. Quam dotis mihi quinquies ducena.
  1. Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
  2. Ebrius et crudus, nil habet agricola.