Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
- Et nimium calidis non vitiantur aquis.
- Quid, quod securo potat conviva ministro,
- Et casum tremulae non timuere manus?
- Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
- Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
- Festinat Polytimus ad puellas;
- Invitus puerum fatetur Hypnus;
- Pastas glande natis habet Secundus;
- Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
- Amphion potuit puella nasci.