Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
  2. Accipe de circo pocula Flaminio.
  3. Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
  4. Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
  5. Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
  6. Et nimium calidis non vitiantur aquis.
  7. Quid, quod securo potat conviva ministro,
  8. Et casum tremulae non timuere manus?
  9. Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
  10. Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.