Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Se praestitisset omnibus modis largam,
  2. Et cogitarem mane quod darem munus,
  3. Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
  4. An Baeticarum pondus acre lanarum,
  5. An de moneta Caesaris decem flavos:
  6. Amplexa collum basioque tam longo
  7. Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
  8. Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
  1. Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
  2. Vendere quam summa vel breviore cupis.
  3. Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
  4. Et casa divitiis ambitiosa latet.
  5. Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
  6. Et Maurusiaci pondera rara citri;
  7. Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
  8. Stant pueri, dominos quos precer esse meos.