Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  2. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  3. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  4. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  5. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  6. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  7. Atque inter mensas ire, redire suas;
  8. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  9. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  10. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  11. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?