Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  2. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  3. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  4. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  5. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  6. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  7. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  8. Atque inter mensas ire, redire suas;
  9. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  10. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  11. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,