Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Atque inter mensas ire, redire suas;
  2. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  3. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  4. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  5. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
  1. Versus et breve vividumque carmen
  2. In te ne faciam, times, Ligurra,
  3. Et dignus cupis hoc metu videri.
  4. Sed frustra metuis cupisque frustra.
  5. In tauros Libyci ruunt leones,
  6. Non sunt papilionibus molesti.
  7. Quaeras, censeo, si legi laboras,
  8. Nigri fornicis ebrium poetam,
  9. Qui carbone rudi putrique creta
  10. Scribit carmina, quae legunt cacantes.
  11. Frons haec stigmate non meo notanda est.